Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Potius id age, ut mihi viam monstres, qua ad ista perveniam. Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi. Doce, quomodo feram aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quomodo ultimum ac necessarium non expectem, sed ipsemet, [*](ipsemet Pincianus; ipsemecum BA.) cum visum erit, profugiam.
Nihil mihi videtur turpius quam optare mortem. Nam si vis vivere, quid optas mori ? Sive non vis, quid deos rogas, quod tibi nascenti dederunt ? Nam ut quandoque moriaris, etiam invito positum est, ut cum voles, in tua manu est. Alterum tibi necesse est, alterum licet.
Turpissimum his diebus principium diserti mehercules viri legi: " Ita," [*](ita Pincianus; itaque MSS.) inquit, " quamprimum moriar." Homo demens, optas rem tuam. " Ita quamprimum moriar." Fortasse inter has voces senex factus es. Alioqui quid in mora est ? Nemo te tenet; evade, qua visum est. Elige quamlibet rerum naturae partem, quam tibi praebere exitum iubeas. Haec nempe sunt elementa, [*](elementa later MSS.; et elementa BA.) quibus hic mundus administratur, aqua, terra, spiritus. Omnia ista tam causae vivendi sunt quam viae mortis. "
Ita