Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Obsecro vos, tam necessariam curam maioribus melioribusque debitam in re nescio an falsa, certe inutili terimus ? Quid mihi profuturum est scire, an aliud sit sapientia, aliud sapere ? Quid mihi profuturum est scire illud bonum esse, hoc non esse [*](hoc non esse add. Muretus.) ? Temere me geram, subibo [*](subibo Erasmus; subito BA.) huius voti aleam: tibi sapientia, mihi sapere contingat; pares erimus.
Potius id age, ut mihi viam monstres, qua ad ista perveniam. Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi. Doce, quomodo feram aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quomodo ultimum ac necessarium non expectem, sed ipsemet, [*](ipsemet Pincianus; ipsemecum BA.) cum visum erit, profugiam.
Nihil mihi videtur turpius quam optare mortem. Nam si vis vivere, quid optas mori ? Sive non vis, quid deos rogas, quod tibi nascenti dederunt ? Nam ut quandoque moriaris, etiam invito positum est, ut cum voles, in tua manu est. Alterum tibi necesse est, alterum licet.