Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Placet nostris, quod bonum est, corpus esse, quia quod bonum est, facit: quidquid facit, corpus est. Quod bonum est, prodest. Faciat autem aliquid oportet, ut prosit; si facit, corpus est. Sapientiam bonum esse dicunt; sequitur, ut necesse sit illam corporalem quoque dicere.
At sapere non putant eiusdem condicionis esse. Incorporale est et accidens alteri, id est sapientiae; itaque nec facit quidquam nec prodest. ' " Quid ergo ? " inquit, " non dicimus, bonum est sapere ? " Dicimus referentes ad id, ex quo pendet, id est ad ipsam sapientiam.
Adversus hos quid ab aliis respondeatur, audi, antequam ego incipio secedere et in alia parte considere. " Isto modo," inquiunt, " nec beate vivere bonum est. velint nolint, respondendum est beatam vitam bonum esse, beate vivere bonum non esse."
Etiamnunc nostris illud quoque opponitur: " vultis sapere. Ergo expetenda res est sapere. Si expetenda res est, bona est." Coguntur nostri verba torquere et unam syllabam expetendo interponere, quam sermo noster inseri non
Ego non idem sentio et nostros iudico in hoc descendere, quia iam primo vinculo tenentur et mutare illis formulam non licet. Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri. Tamquam deos esse inter alia hoc colligimus, quod omnibus insita de dis opinio est nec ulla gens usquam est adeo extra leges moresque proiecta, ut non aliquos deos credat. Cum de animarum aeternitate disserimus, non leve momentum apud nos habet consensus hominum aut timentium inferos aut colentium. Utor hac publica persuasione: neminem invenies, qui non putet et sapientiam bonum et sapere. [*](et sapientiam bonum et sapere ed. Mentel.; et s. et b. s. B; et s. b. s. A; et s. b. et s. bonum later MSS.)