Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Eiusdem currum aspice:
- Regia Solis erat sublimibus alta columnis
- Clara micante auro.
Denique quod optimum videri volunt saeculum, aureum appellant.
- Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
- Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.
Nec apud Graecos tragicos desunt, qui lucro innocentiam, salutem, opinionem bonam mutent.
v3.p.328
- Sine me vocari pessimum, ut [*](ut Hense; simul ut MSS.) dives vocer.
- An dives, omnes quaerimus, nemo, an bonus.
- Non quare et unde, quid habeas, tantum rogant.
- Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit.
- Quid habere nobis turpe sit quaeris ? Nihil.
- Aut dives opto vivere aut pauper mori.
- Bene moritur, quisquis moritur dum lucrum facit.
- Pecunia, ingens generis humani bonum,
- Cui non voluptas matris aut blandae potest
- Par esse prolis, non sacer meritis parens;
- Tam dulce si quid Veneris in vultu micat,
- Merito illa amores caelitum atque hominum movet.
Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent [*](exspectarent Muretus; spectarent BA.) viderentque, quem admirator auri exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes, quas in sua quisque dat.