Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Cum vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas nervosque descendere deliciae, conspectu eorum, quibus se nimia aviditate inutilem reddidit, laetus, pro suis voluptatibus habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum festisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit. Nec illi tam gratum est abundare iucundis quam acerbum, quod non omnem illum apparatum per gulam ventremque transmittit, quod non cum omni exoletorum feminarumque turba convolutatur, maeretque, quod magna pars suae felicitatis exclusa corporis angustiis cessat.
Numquid enim, mi Lucili, in hoc furor est, quod nemo nostrum mortalem se cogitat, quod nemo imbecillum ? In illo, quod nemo nostrum unum esse se cogitat ! Aspice culinas nostras et concursantis inter tot ignes cocos; unum videri putas ventrem, cui tanto tumultu comparatur ? Aspice veteraria nostra et plena multorum saeculorum vindemiis horrea; unum putas videri ventrem, cui tot consulum regionumque vina cluduntur ? Aspice, quot locis terra vertatur, quot millia colonorum arent, fodiant; unum videri putas ventrem, cui et in et in
Africa seritur ? Sani erimus et modica concupiscemus, si unusquisque se numeret, metiatur simul corpus, sciat, quam nec multum nec diu possit. Nihil tamen aeque tibi profuerit ad temperantiam omnium rerum quam frequens cogitatio brevis aevi et huius incerti; quidquid facies, respice ad mortem. VALE.