Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Haec ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit imitatio, non sunt indicia luxuriae nec animi corrupti; propria enim esse debent et ex ipso nata, ex quibus tu aestimes alicuius adfectus. Iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, delicati tenera et fluxa.

Quod vides istos sequi, qui aut vellunt barbam aut intervellunt, qui labra pressius tondent et adradunt servata et summissa cetera parte, qui lacernas coloris improbi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt facere quicquam, quod hominum oculis transire liceat; inritant illos et in se advertunt; volunt vel reprehendi, dum conspici. Talis est oratio Maecenatis omniumque aliorum, qui non casu errant sed scientes volentesque.

Hoc a magno animi malo oritur. Quomodo in vino non ante lingua titubat quam mens cessit oneri et inclinata vel prodita est, ita ista orationis [*](orationis Buecheler; oratio nisi BA; oratio later MSS.) quid aliud quam ebrietas nulli molesta est, nisi animus labat ? Ideo ille curetur; ab illo sensus, ab illo verba exeunt, ab illo nobis est habitus, vultus, incessus. Illo sano ac valente oratio quoque robusta, fortis, virilis est; si ille procubuit, et cetera ruinam sequuntur.

v3.p.316

  1. Rege incolumi mens omnibus una est;
  2. Amisso rupere fidem.
Rex noster est animus. Hoc incolumi cetera manent in officio, parent, optemperant; cum ille paulum vaccillavit, simul dubitant. Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus es.

Quoniam hac similitudine usus sum, perseverabo: animus noster modo rex est, modo tyrannus. Rex, cum honesta intuetur, salutem commissi sibi corporis curat, et illi nihil imperat turpe, nihil sordidum. Ubi vero inpotens, cupidus, delicatus est, transit in nomen detestabile ac dirum et fit tyrannus; tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant, qui initio quidem gaudent, ut solet populus largitione nocitura frustra plenus, et quae non potest haurire, contrectat.