Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Dixit Sallustius: " aquis hiemantibus." Arruntius in primo libro belli Punici ait: " repente hiemavit tempestas." Et alio loco cum dicere vellet frigidum annum fuisse, ait: " totus hiemavit annus." Et alio loco: " inde sexaginta onerarias leves praeter militem et necessarios nautarum hiemante aquilone misit." Non desinit omnibus locis hoc verbum infulcire. Quodam loco dicit Sallustius: " inter arma civilia aequi bonique famas petit." Arruntius non temperavit, quo minus primo
Haec ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit imitatio, non sunt indicia luxuriae nec animi corrupti; propria enim esse debent et ex ipso nata, ex quibus tu aestimes alicuius adfectus. Iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, delicati tenera et fluxa.
Quod vides istos sequi, qui aut vellunt barbam aut intervellunt, qui labra pressius tondent et adradunt servata et summissa cetera parte, qui lacernas coloris improbi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt facere quicquam, quod hominum oculis transire liceat; inritant illos et in se advertunt; volunt vel reprehendi, dum conspici. Talis est oratio Maecenatis omniumque aliorum, qui non casu errant sed scientes volentesque.