Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

" Non sunt," inquit, " multa, quia ex uno religata sunt et partes unius ac membra sunt." Talem ergo faciem animi nobis proponimus, qualis est hydrae multa habentis capita, quorum unumquodque per se pugnat, per se nocet. Atqui nullum ex illis capitibus animal est, sed animalis caput, ceterum ipsa unum animal est. Nemo in Chimaera leonem animal esse dixit aut draconem; hae partes erant eius; partes autem non sunt animalia. Quid est, quo colligas iustitiam animal esse ? "

Agit," inquit, " aliquid et prodest. Quod autem agit et prodest, impetum

v3.p.288
habet; quod autem impetum habet, [*](quod habet added by later MSS.; om. BA.) animal est." verum est, si suum impetum habet; suum autem non habet, [*](suum habet later MSS.; om. BA.) sed animi.

Omne animal, donec moriatur, id est, quod coepit; homo, donec moriatur, homo est, equus equus, canis canis. [*](equus equus, canis canis edd.; equus canis BA.) Transire in aliud non potest. Iustitia, id est animus quodammodo se habens, animal est. Credamus; deinde animal est fortitudo, id est animus quodammodo se habens. Quis animus ? Ille, qui modo iustitia erat ? Tenetur in priore animali, in aliud animal transire ei non licet; in eo illi, in quo primum esse coepit, perseverandum est.

Praeterea unus animus duorum esse animalium non potest, multo minus plurium. Si iustitia, fortitudo, temperantia ceteraeque virtutes animalia sunt, quo modo unum animum habebunt ? Singulos habeant oportet, aut non sunt animalia.