Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas [*](si multas later MSS.; simulatas BA.) milite [*](milite Buecheler; pro milite BA.) provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.

Imperare sibi maximum imperium est. Doceat me, quam sacra res sit iustitia alienum bonum spectans, nihil ex se petens nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque; sibi placeat.

Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat: me iustum esse gratis oportet. Parum est; adhuc illud persuadeat sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere iuvet. Tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. Non est quod spectes, quod sit iustae rei praemium; maius in iusto [*](in iusto Schweighaeuser and Madvig; iniustae BA; in iustitia later MSS.) est. Illud adhuc tibi adfige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinere, quam multi aequitatem tuam noverint.

Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae. Non vis esse iustus [*](iustus later MSS.; intus BA.) sine gloria ? At mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia. Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectet. VALE.

v3.p.300

Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis oratio quaeris, et quomodo in quaedam vitia inclinatio ingeniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret, aliquando infracta et in morem cantici ducta ? Quare alias sensus audaces et fidem egressi placuerint, alias abruptae sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum esset quam audiendum ? Quare aliqua aetas fuerit, quae translationis iure uteretur inverecunde ? Hoc quod audire vulgo soles, quod apud Graecos in proverbium cessit: talis hominibus fuit oratio qualis vita.

Quemadmodum autem uniuscuiusque actio dicenti similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur publicos mores, si [*](si later MSS.; sic BA.) disciplina civitatis laboravit et se in delicias dedit. Argumentum est luxuriae publicae orationis lascivia, si modo non in uno aut in altero fuit, sed adprobata est et recepta.

Non potest alius esse ingenio, alius animo color. Si ille sanus est, si compositus, gravis, temperans, ingenium quoque siccum ac sobrium est; illo vitiato hoc quoque adflatur. Non vides, si animus elanguit, trahi membra et pigre moveri pedes ? Si ille effeminatus est, in

v3.p.302
ipso incessu adparere mollitiam ? Si ille acer est et ferox, concitari gradum ? Si furit aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis motum nec ire, sed ferri ?

Quanto hoc magis accidere ingenio putas, quod totum animo permixtum est; ab illo fingitur, illi paret, inde legem petit.