Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non quaelibet insitionem vitis patitur; si vetus et exesa est, si infirma gracilisque, aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit. Itaque solemus supra terram praecidere, ut si non respondit, temptari possit secunda fortuna, et iterum repetita infra terram inseratur.

Hic, de quo scribis et mandas, non habet vires; indulsit vitiis. Simul et emarcuit et induruit. Non potest recipere rationem, non potest nutrire. " At cupit ipse." Noli credere. Non dico illum mentiri tibi; putat se cupere. Stomachum illi fecit luxuria; cito cum illa redibit in gratiam. "

Sed dicit se offendi vita sua." Non negaverim. Quis enim non offenditur ? Homines vitia sua et amant simul et oderunt. Tunc itaque de illo feremus sententiam,

v3.p.282
cum fidem nobis fecerit invisam iam sibi esse luxuriam; nunc illis male convenit. VALE.

Desideras tibi scribi a me, quid sentiam de hac quaestione iactata [*](iactata Hense; iacta BA.) apud nostros: an iustitia, fortitudo, prudentia ceteraeque virtutes animalia sint. Hac subtilitate effecimus, Lucili carissime, ut exercere ingenium inter inrita videremur et disputationibus nihil profuturis otium ferere. Faciam quod desideras, et quid nostris videatur, exponam. Sed me in alia esse sententia profiteor: puto quaedam esse, quae deceant phaecasiatum palliatumque. Quae sint ergo quae antiquos moverint, vel quae sint quae antiqui moverint, dicam,

Animum constat animal esse, cum ipse efficiat, ut simus animalia, cum ab illo animalia nomen hoc traxerint. virtus autem nihil aliud est quam animus quodammodo se habens; ergo animal est. Deinde virtus agit aliquid; agi autem nihil sine impetu potest. Si impetum habet, qui nulli est nisi animali, animal est. " Si animal est," inquit, " virtus, habet ipsa virtutem."

Quidni habeat se ipsam ? Quo modo sapiens omnia per virtutem gerit, sic virtus per

v3.p.284
se. " Ergo," inquit, " et omnes artes animalia sunt et omnia, quae cogitamus quaeque mente conplectimur. Sequitur, ut multa millia animalium habitent in his angustiis pectoris, et singuli multa simus animalia aut multa habeamus animalia."

Quaeris, quid adversus istud respondeatur ? Unaquaeque ex istis res animal erit; multa animalia non erunt. Quare ? Dicam, si mihi accommodaveris subtilitatem et intentionem tuam.

Singula animalia singulas habere debent substantias; ista omnia unum animum habent; itaque singula esse possunt, multa esse non possunt. Ego et animal sum et homo, non tamen duos esse nos dices. Quare ? Quia separati debent esse. Ita dico: alter ab altero debet esse diductus, ut duo sint. Quicquid in uno multiplex est, sub unam naturam cadit; itaque unum est.

Et animus meus animal est et ego animal sum, duo tamen non sumus. Quare ? Quia animus mei pars est. aliquid per se numerabitur, cum per se stabit. Ubi vero alterius membrum erit, non poterit videri aliud. Quare ? Dicam: quia quod aliud est, suum oportet esse et proprium et totum et intra se absolutum.