Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Attalum memini cum magna admiratione omnium haec dicere: " Diu," inquit, " mihi inposuere divitiae. Stupebam, ubi aliquid ex illis alio atque alio loco fulserat. Existimabam similia esse quae , his, quae ostenderentur. Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis et auro et argento et iis, quae

v3.p.274
pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum, sed ultra finem hostium advectas; hinc puerorum perspicuos cultu atque forma greges, hinc feminarum, et aha, quae res suas recognoscens summi imperii fortuna protulerat.

Quid hoc est, inquam, aliud nisi [*](aliud nisi later MSS.; aliud BA.) inritare cupiditates hominum per se incitatas ? Quid sibi vult ista pecuniae pompa ? Ad discendam avaritiam convenimus ? At mehercules minus cupiditatis istinc effero quam adtuleram. Contempsi divitias, non quia supervacuae, sed quia pusillae sunt. vidistine, quam intra paucas horas ille ordo quamvis lentus dispositusque transierit ?

Hoc totam vitam nostram occupavit, quod totum diem occupare non potuit ? " Accessit illud quoque: tam supervacuae mihi visae sunt habentibus quam fuerunt spectantibus.

Hoc itaque ipse mihi dico, quotiens tale aliquid praestrinxerit oculos meos, quotiens occurrit domus splendida, cohors culta servorum, lectica formonsis inposita calonibus: Quid miraris ? Quid stupes ? Pompa est. Ostenduntur istae res, non possidentis, et dum placent, transeunt.

Ad veras potius te converte divitias. Disce parvo esse contentus et illam vocem magnus atque animosus exclama: ' habemus aquam, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitate [*](felicitate later MSS.; facilitate BA.) faciamus.' Faciamus, oro te, etiam si ista defuerint. Turpe est beatam vitam in auro et

v3.p.276
argento reponere, aeque turpe in aqua et polenta.

' Quid ergo faciam, si ista non fuerint ? ' Quaeris, quod sit remedium inopiae ? Famem fames finit; alioquin quid interest, magna sint an exigua, quae servire te cogant ? Quid refert, quantulum sit, quod tibi possit negare fortuna ?

Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit. Liber est autem non in quem parum licet fortunae, sed in quem nihil. Ita [*](ita later MSS.; ista BA.) est: nihil desideres oportet, si vis Iovem provocare nihil desiderantem."

Haec nobis Attalus dixit [*](After dixit later MSS. have natura omnibus dixit; om. BA.) ; quae si voles frequenter cogitare, id ages, ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non aliis. VALE.

Quid vocentur Latine sophismata, quaesisti a me. Multi temptaverunt illis nomen inponere, nullum haesit, videlicet, quia res ipsa non recipiebatur a nobis nec in usu erat, nomini quoque repugnatum est. Aptissimum tamen videtur mihi, quo Cicero usus est: cavillationes vocat.

Quibus quisquis se tradidit, quaestiunculas quidem vafras nectit, ceterum ad vitam nihil proficit, neque fortior fit neque temperantior neque elatior.

v3.p.278
At ille, qui philosophiam in remedium suum exercuit, ingens fit animo, plenus fiduciae, inexsuperabilis et maior adeunti.

Quod in magnis evenit montibus, quorum proceritas minus apparet longe intuentibus; cum accesseris, tunc manifestum fit, quo in arduo summa sint; talis est, mi Lucili, verus et rebus, non artificiis philosophus. In edito stat admirabilis, celsus, magnitudinis verae. Non exsurgit in plantas nec summis ambulat digitis eorum more, qui mendacio staturam adiuvant longioresque quam sunt, videri volunt; contentus est magnitudine sua.

Quidni contentus sit eo usque crevisse, quo manus fortuna non porrigit ? Ergo et supra humana est et par sibi in omni statu rerum, sive secundo cursu vita procedit, sive fluctuatur et it [*](it added by Rossbach.) per adversa ac difficilia; hanc constantiam cavillationes istae, de quibus paulo ante loquebar, praestare non possunt. Ludit istis animus, non proficit, et philosophiam a fastigio suo deducit in planum.

Nec te prohibuerim aliquando ista agere, sed tunc, cum voles nihil agere. Hoc tamen habent in se pessimum: dulcedinem quandam sui faciunt et animum specie subtilitatis inductum tenent ac morantur, cum tanta rerum moles vocet, cum vix tota vita sufficiat, ut hoc unum discas, vitam contemnere. "Quid? Regere," inquis. Secundum opus

v3.p.280
est; nam nemo illam bene rexit nisi qui contempserat. VALE.