Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Facile est auditorem concitare ad cupidinem recti; omnibus enim natura fundamenta dedit semenque virtutum. Omnes ad omnia ista nati sumus; cum inritator accessit, tunc illa anima bona veluti soluta excitatur. Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice adgnoscimus et consensu vera esse testamur ?
Ad hos versus ille sordidissimus plaudit et vittis suis fieri convicium gaudet; quanto magis hoc iudicas evenire, cum a philosopho ista dicuntur, cum salutaribus praeceptis versus inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum imperitorum ? "
- Desunt inopiae multa, avaritiae omnia.
- In nullum avarus bonus est, in se pessimus.
Nam," ut dicebat Cleanthes, " quemadmodum spiritus noster clariorem sonum reddit, cum illum tuba per longi canalis angustias tractum patentiore novissime exitu effudit, sic sensus nostros clariores carminis arta necessitas efficit." Eadem audiuntur
De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit; magis tamen feriuntur animi, cum carmina eiusmodi dicta sunt:
- Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit.
- Quod vult habet, qui velle quod satis est potest.
Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur.
Illi enim, quibus nihil satis est, admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum cum [*](cum later MSS.; om. BA.) videris, urge, hoc preme, hoc onera [*](onera later MSS.; honora BA.) relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris. Dic in avaritiam, dic in luxuriam; cum profecisse te videris et animos audientium adfeceris, insta vehementius; veri simile non^est, quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa. Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique