Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

quem super ingens porta tonat caeli. Ennium [*](Ennium Pincianus; Ennius BA.) hoc ait Homero subripuisse, [*](subripuisse cod. Rom.; se subripuisse BA.) Ennio

v3.p.252
vergilium. Esse enim apud Ciceronem in his ipsis de Re Publica hoc epigramma Enni:
  1. Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est,
  2. Mi soli caeli maxima porta patet.

Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur. Sic ista ediscamus, ut quae fuerint verba, sint opera.

Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velut aliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt. Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.

Non magis mihi potest quisquam talis prodesse praeceptor quam gubernator in tempestate nauseabundus. Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela; quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans ? Quanto maiore putas vitam tempestate iactari quam ullam ratem ? Non est loquendum, sed gubernandum.

Omnia quae dicunt, quae turba audiente iactant, aliena sunt; dixit illa Platon, dixit Zenon, dixit Chrysippus et Posidonius et ingens agmen nostrorum [*](nostrorum Buecheler; non BA.) tot ac talium. Quomodo probare possint sua esse,

v3.p.254
monstrabo: faciant, quae dixerint.

Quoniam quae volueram ad te perferre, iam dixi, nunc desiderio tuo satis faciam et in [*](in later MSS.; inter BA.) alteram epistulam integrum, quod exegeras, transferam, ne ad rem spinosam et auribus erectis curiosisque audiendam lassus accedas. VALE.

An sapiens sapienti prosit scire desideras. Dicimus plenum omni bono esse sapientem et summa adeptum; quomodo prodesse aliqui possit summum habenti bonum, quaeritur.

Prosunt inter se boni; exercent enim virtutes et sapientiam in suo statu continent. Desiderat uterque aliquem, cum quo conferat, cum quo quaerat.

Peritos luctandi usus exercet; musicum, qui paria didicit, movet. Opus est et sapienti agitatione [*](sapienti agitatione later MSS.; sapientia cogitatione BA.) virtutum: ita quemadmodum ipse se movet, sic movetur ab alio sapiente.