Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est. Id exhauriri aliis [*](aliis Haase; in aliis BA.) potius patimur, ut nobis faecem reservemus ? Inhaereat istud animo et tamquam missum oraculo placeat:
- Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
- Prima fugit.
Quare optima ? Quia quod restat, incertum est. Quare optima ? Quia iuvenes possumus discere, possumus facilem animum et adhuc tractabilem ad meliora convertere; quia hoc tempus idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis et [*](et later MSS.; est et BA.) exercendis per opera corporibus; quod superest, segnius et languidius est et propius a fine.
Itaque toto hoc agamus animo et omissis, ad quae devertimur, in rem unam laboremus, ne hanc temporis pernicissimi celeritatem, quam retinere non possumus, relicti demum intellegamus. Primus quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in nostrum.
Quod fugit, occupandum est. Haec non cogitat ille, qui grammatici [*](grammatici edd.; grammati BA.) oculis carmen istud
Praeterea, inquit, hoc senectuti cognomen inposuit, tristem illam vocat:
Alio loco dicit:
- subeunt morbi tristisque senectus.
Non est quod mireris ex eadem materia suis quemque studiis apta colligere; in eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam.
- Pallentesque habitant morbi tristisque senectus.
Cum Ciceronis librum de Re Publica prendit [*](de re p. prendit Erasmus; deprendit BA.) hinc philologus aliquis,hinc grammaticus, hinc philosophiae deditus, alius alio curam suam mittit. Philosophus admiratur contra iustitiam dici tam multa potuisse. Cum ad hanc eandem lectionem philologus accessit, hoc subnotat: Duos Romanos reges esse, quorum alter patrem non habet, alter matrem. Nam de Servi matre dubitatur; Anci pater nullus, Numae nepotis, [*](Numae nepotis Buecheler; Numae (nume) nepotes BA.) dicitur.