Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

De contemptu pecuniae multa dicuntur et longissimis orationibus hoc praecipitur, ut homines in animo, non in patrimonio putent esse divitias, eum esse locupletem, qui paupertati suae aptatus est et parvo se divitem fecit; magis tamen feriuntur animi, cum carmina eiusmodi dicta sunt:

  1. Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit.
  2. Quod vult habet, qui velle quod satis est potest.

Cum haec atque eiusmodi audimus, ad confessionem veritatis adducimur.

Illi enim, quibus nihil satis est, admirantur, adclamant, odium pecuniae indicunt. Hunc illorum adfectum cum [*](cum later MSS.; om. BA.) videris, urge, hoc preme, hoc onera [*](onera later MSS.; honora BA.) relictis ambiguitatibus et syllogismis et cavillationibus et ceteris acuminis inriti ludicris. Dic in avaritiam, dic in luxuriam; cum profecisse te videris et animos audientium adfeceris, insta vehementius; veri simile non^est, quantum proficiat talis oratio remedio intenta et tota in bonum audientium versa. Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique

v3.p.238
amorem et adhuc docibilibus leviterque corruptis inicit manum veritas, si advocatum idoneum nancta est.

Ego certe cum Attalum audirem in vitia, in errores, in mala vitae perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi. Ipse regem se esse dicebat, sed plus quam regnare mihi videbatur, cui liceret censuram agere regnantium.

Cum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit. Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.

Inde mihi quaedam permansere, Lucili. Magno enim in omnia inceptu veneram. Deinde ad civitatis vitam reductus ex bene coeptis pauca servavi. Inde ostreis boletisque in omnem vitam renuntiatum est; nec enim cibi, sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia, quod gratissimum est edacibus et se ultra quam capiunt farcientibus, facile descensura, facile reditura.

Inde in omnem vitam unguento abstinemus, quoniam optimus odor in corpore est nullus. Inde vino carens stomachus. Inde in omnem vitam balneum fugimus, decoquere corpus atque exinanire

v3.p.240
sudoribus inutile simul delicatumque credidimus. Cetera proiecta redierunt, ita tamen, ut quorum abstinentiam interrupi, modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur.

Quoniam coepi tibi exponere, quanto maiore impetu ad philosophiam iuvenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri, quem mihi amorem Pythagoras iniecerit. Sotion dicebat, quare ille animalibus abstinuisset, quare postea Sextius. Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica.

Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri, ubi in voluptatem esset adducta laceratio. Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae; colligebat bonae valitudini contraria esse alimenta varia et nostris aliena corporibus.

At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. videbimus, per quas temporum vices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem revertatur; interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus

v3.p.242
aliqui spiritus hospitaretur.

Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, " Non credis," inquit, " animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem ? Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari ? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem ? Nec tantum caelestia per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire et animos per orbem agi ? Magni ista crediderunt viri.

Itaque iudicium quidem tuum sustine, ceterum omnia tibi in integro serva. Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est. Quod istic credulitatis [*](credulitatis cod. Rhedig.; crudelitatis BA.) tuae damnum est ? Alimenta tibi leonum et vulturum eripio."

His ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo, sed dulcis. Agitatiorem mihi animum esse credebam, nec tibi hodie adfirmaverim, an fuerit. Quaeris, quomodo desierim ? In primum Tiberii Caesaris principatum iuventae tempus inciderat. Alienigena tum sacra movebantur, sed inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia. Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam

v3.p.244
consuetudinem redii. Nec difficulter mihi, ut inciperem melius cenare, persuasit.