Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quoniam, ut voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi, quod dicturum esse te video: latrunculis

v3.p.222
ludimus. In supervacuis subtilitas teritur; non faciunt bonos ista, sed doctos. Apertior res est sapere, immo simpliciter satius [*](satius Buecheler; faucis BA.) est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam.

Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus; non vitae sed scholae discimus. VALE.

Ubi illa prudentia tua ? Ubi in dispiciendis rebus subtilitas ? Ubi magnitudo ? Iam pusilla te res angit [*](te res angit later MSS.; tangit BA; pusilla tangunt Erasmus.) ? Servi occupationes tuas occasionem fugae putaverunt. Si amici deciperent—habeant enim sane nomen, quod illis noster error [*](error Madvig; e priori or epicurus BA.) inposuit, et vocentur, quo turpius non sint—omnibus rebus tuis desset aliquid; nunc [*](desset aliquid; nunc inserted by Hense.) desunt illi, qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant.

Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est. Offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico aut inquineris in luto. Eadem vitae condicio est, quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur, [*](in te mittentur Lipsius; intermittentur BA.) quaedam incident.

v3.p.224
Non est delicata res vivere. Longam viam ingressus es; et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames: "O mors ! " id est mentiaris. Alio loco comitem relinques, alio efferes, alio timebis; per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.

Mori vult ? Praeparetur animus contra omnia; sciat se venisse, ubi tonat fulmen. Sciat se venisse, ubi

  1. Luctus et ultrices posuere cubilia curae
  2. Pallentesque habitant morbi tristisque senectus.
In hoc contubernio vita degenda est. Effugere ista non potes, contemnere potes. Contemnes autem, si saepe cogitaveris et futura praesumpseris.