Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est. Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri, si prope a te fuissent, intra te sunt.

Ad meliores transi: cum Catonibus vive, cum Laelio, cum Tuberone. Quod si convivere etiam Graecis iuvat, cum Socrate, cum Zenone versare; alter te docebit mori, si necesse erit, alter, antequam necesse erit. vive cum Chrysippo, cum Posidonio: hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere.

Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum [*](ac paratum Gemoll; ad partum BA.) tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.

Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam

v3.p.204
subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus [*](passibus later MSS.; passus BA.) licet, sequitur aemulaturque. Profert se, laudari et aspici credit. Dominus [*](dominus later MSS.; om. BA.) omnium est, supra omnia est;

itaque nulli se rei summittat, nihil illi videatur grave, nihil quod virum incurvet.

  1. Terribiles visu formae letumque labosque;
minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere. Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum. " Terribiles visu formae letumque labosque ": egregie vergilius noster non [*](non later MSS.; in BA.) re dixit terribiles esse, sed visu, id est videri, non esse. [*](esse later MSS.; posse BA.) Quid, inquam, in" istis est tam formidabile quam fama vulgavit ?

Quid est, obsecro te, Lucili, cur timeat laborem vir, mortem homo ? Totiens mihi occurrunt isti, qui non putant fieri posse quicquid facere non possunt, et aiunt nos loqui maiora quam quae humana natura sustineat.

At quanto ego de illis melius existimo ! Ipsi quoque haec possunt facere, sed nolunt. Denique quem umquam ista destituere temptantem ? Cui non faciliora apparuere in actu ? Non quia difficilia sunt, non audemus, sed quia non audemus, difficilia sunt.

Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten,

v3.p.206
perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit. Quibus ille domi exercitus est, [*](est later MSS.; om. BA.) sive uxorem eius reminiscimur [*](reminiscimur added by Hense.) moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores. Si vere reputes, [*](reputes added by Hense.) aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore. viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.

Novissima damnatio est sub gravissimis nominibus [*](nominibus Lipsius; hominibus BA.) impleta: obiecta est et religionum violatio et iuventutis corruptela, quam inmittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est. Post haec carcer et venenum. Haec usque eo animum Socratis non moverant, ut ne vultum quidem moverent. O illam [*](moverent. o illam Buecheler; moverint. Illam BA.) mirabilem laudem et singularem ! Usque ad extremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten vidit. Aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae.

vis alterum exemplum ?