Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Fregit aliquis crus aut extorsit articulum: non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur. Quid ergo ? Animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari ? Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.

Peregrinatio non facit medicum, non oratorem, nulla ars loco discitur.

Quid ergo ? Sapientia, ars [*](sapientia, ars Hense; sapientia, res BA.) omnium maxima, in itinere colligitur ? Nullum est, mihi crede, iter, quod te [*](te Erasmus; se BA.) extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens illuc humana pergeret. Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.

Fugam tibi non prodesse

v3.p.202
miraris ? Tecum sunt, quae fugis. Te igitur emenda, onera tibi detrahe et demenda [*](demenda Hense; emenda BA.) desideria intra salutarem [*](salutarem Haase; salutem BA.) modum contine. Omnem ex animo erade nequitiam. Si vis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana. Haerebit tibi avaritia, quamdiu avaro sordidoque convixeris; haerebit tumor, [*](haerebit tumor later MSS.; habebit timor BA.) quamdiu superbo conversaberis. Numquam saevitiam in tortoris contubernio pones. Incendent libidines tuas adulterorum sodalicia.

Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est. Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri, si prope a te fuissent, intra te sunt.

Ad meliores transi: cum Catonibus vive, cum Laelio, cum Tuberone. Quod si convivere etiam Graecis iuvat, cum Socrate, cum Zenone versare; alter te docebit mori, si necesse erit, alter, antequam necesse erit. vive cum Chrysippo, cum Posidonio: hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere.

Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum [*](ac paratum Gemoll; ad partum BA.) tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.