Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Respondebo nunc singulis cursim. Primum, an sit aliquod ex distantibus bonum, etiamnunc quaeritur et pars utraque sententias habet. Deinde claritas desiderat multa suffragia ? Potest et unius boni viri iudicio esse contenta; unus nos [*](unus nos Hense; nos BA.) bonus bonos iudicat.

" Quid ergo ? " inquit, " et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo ? Gloriam quoque," inquit, " latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit." Diversa horum condicio est et illius. Quare ? Quia, si de me bene vir bonus sentit, eodem loco sum, quo si omnes boni idem sentirent; omnes enim, si me cognoverint, idem sentient. Par illis idemque iudicium est, aeque vero inficiscitur. Dissidere non possunt; ita pro eo est, ac si omnes idem sentiant, quia aliud sentire non possunt. "

Ad gloriam aut famam non est satis unius opinio." Illic idem potest una sententia, quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit; hic diversa dissimilium iudicia sunt. Difficiles adfectus, dubia omnia invenies, levia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse sententiam ? Non est unius una sententia. Illi placet verum, veritatis una vis, una facies est; apud hos

v3.p.176
falsa sunt, quibus adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est: variantur et dissident. "

Sed laus," inquit, " nihil aliud quam vox est, vox autem bonum non est." Cum dicunt [*](dicunt Lipsius; dicant BA.) claritatem esse laudem bonorum a bonis redditam, [*](redditam later MSS.; reddi iam BA.) non ad vocem referunt, sed ad sententiam. Licet enim vir bonus taceat, sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est.

Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et vocem exigit. Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cuius officium oratione constat. Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna hominum, sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est bene sentientis ac bonum virum apud se laudantis.