Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Omnia, mihi crede, etiam felicibus dubia sunt. Nihil sibi quisquam de futuro debet promittere. Id quoque, quod tenetur, per manus exit et ipsam, quam premimus, horam casus incidit, volvitur tempus rata quidem lege, sed per obscurum; quid autem ad me, an naturae certum sit quod mihi incertum est ?

Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.

Quid autem stultius quam mirari id ullo die factum,

v3.p.162
quod omni potest fieri ? Stat quidem terminus nobis, ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scit nostrum, quam prope versetur terminum. [*](terminum Buecheler; terminus BA.) Sic itaque formemus animum, tamquam ad extrema ventum sit. Nihil differamus. Cotidie cum vita paria faciamus.

Maximum vitae vitium est, quod inperfecta semper est, quod aliquid [*](in aliquid BA. The best solution, in spite of several emendations, is to drop in.) ex illa differtur. Qui cotidie vitae suae summam manum inposuit, non indiget tempore. Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditas futuri exedens animum. Nihil est miserius dubitatione venientium quorsus evadant; quantum sit illud quod restat aut quale, sollicita [*](sollicita Buecheler; collecta BA.) mens inexplicabili formidine agitatur.

Quo modo effugiemus hanc volutationem ? Uno, si vita nostra non prominebit, si in se colligitur. Ille enim ex futuro suspenditur, cui inritum est praesens. Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat. Quid enim varietas mobilitasque casuum perturbabit, si certus sis adversus incerta ?

Ideo propera, Lucili mi, vivere et singulos dies singulas vitas puta. Qui hoc modo se aptavit, [*](aptavit Stephanus; aptabit BA.) cui vita sua cotidie fuit tota, securus est; in spem [*](spem later MSS.; spe BA.) viventibus proximum quodque tempus elabitur

v3.p.164
subitque aviditas et miserrimus ac miserrima omnia efficiens metus mortis. Inde illud Maecenatis turpissimum votum, quo et debilitatem non recusat et deformitatem et novissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur:

  1. Debilem facito manu, debilem pede coxo,
  2. Tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentes;
  3. Vita dum superest, benest; hanc [*](hanc later MSS.; hac BA.) mihi, vel acuta
  4. Si sedeam cruce, sustine.

Quod miserrimum erat, si incidisset, optatur et tamquam vita petitur supplici mora. Contemptissimum putarem, si vivere vellet usque ad crucem::' Tu vero " inquit, " me debilites licet, dum spiritus in corpore fracto et inutili maneat. Depraves licet, dum monstroso et distorto [*](distorto Erasmus; detorto Haase; deserto BA.) temporis aliquid accedat. Suffigas Meet et acutam sessuro crucem subdas." Est tanti vulnus suum premere et patibulo pendere districtum, dum differat id, quod est in malis optimum, supplicii finem ? Est tanti habere animam, ut agam ?