Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Humilia praeterea tibi videri dicis omnia et parum erecta; quo vitio carere eum iudico. Non sunt enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem [*](enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem later MSS. and Harl.; enim tenorem BA.) quietum compositumque formata, nec depressa sed plana. Deest illis oratorius vigor stimulique, quos quaeris, et subiti ictus sententiarum. Sed totum corpus videris quam sit comptum; honestum est. Non habet oratio eius, sed dabit, [*](dabit Lipsius; debet BA.) dignitatem.
Adfer, quem Fabiano possis praeponere. Dic Ciceronem, cuius libri ad philosophiam pertinentes paene totidem sunt, quot Fabiani; cedam, sed non statim pusillum est, si quid maximo minus est. Dic Asinium Pollionem; cedam, et respondeamus: in re tanta eminere est post duos esse. Nomina adhuc. T. Livium, scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentis libros; huic quoque dabo locum. Vide tamen, quam multos antecedat, qui a tribus vincitur et tribus eloquentissimis.
Sed non praestat omnia: non est fortis oratio eius, quamvis elata sit; non est violenta nec torrens, quamvis effusa sit; non est perspicua, sed pura. " Desideres," inquis, " contra vitia aliquid aspere dici, contra pericula animose, contra fortunam superbe,
Non erunt sine dubio singula circumspecta nec in se collecta nec omne verbum excitabit ac punget, [*](ac punget later MSS.; ag pugnet BA.) fateor. Exibunt multa nec ferient et interdum otiosa praeterlabetur oratio, sed multum erit in omnibus lucis, sed ingens sine taedio spatium. Denique illud praestabit, ut liqueat tibi illum sensisse quae scripsit. Intelleges hoc actum, ut tu scires quid illi placeret, non ut ille placeret tibi. Ad profectum omnia tendunt, ad bonam mentem, non quaeritur plausus.
Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia. Cum audirem certe illum, talia mihi videbantur, non solida, sed plena, quae adulescentem indolis bonae attollerent et ad imitationem sui evocarent sine desperatione vincendi, quae mihi adhortatio videtur efficacissima. Deferret enim qui imitandi cupiditatem fecit, spem abstulit.