Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Sed non praestat omnia: non est fortis oratio eius, quamvis elata sit; non est violenta nec torrens, quamvis effusa sit; non est perspicua, sed pura. " Desideres," inquis, " contra vitia aliquid aspere dici, contra pericula animose, contra fortunam superbe,
Non erunt sine dubio singula circumspecta nec in se collecta nec omne verbum excitabit ac punget, [*](ac punget later MSS.; ag pugnet BA.) fateor. Exibunt multa nec ferient et interdum otiosa praeterlabetur oratio, sed multum erit in omnibus lucis, sed ingens sine taedio spatium. Denique illud praestabit, ut liqueat tibi illum sensisse quae scripsit. Intelleges hoc actum, ut tu scires quid illi placeret, non ut ille placeret tibi. Ad profectum omnia tendunt, ad bonam mentem, non quaeritur plausus.
Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia. Cum audirem certe illum, talia mihi videbantur, non solida, sed plena, quae adulescentem indolis bonae attollerent et ad imitationem sui evocarent sine desperatione vincendi, quae mihi adhortatio videtur efficacissima. Deferret enim qui imitandi cupiditatem fecit, spem abstulit.
Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit [*](simus ostendit later MSS.; sumostendit BA.) et aliquo argumento recenti admonet fragilitatis oblitos; tum aeterna meditatos respicere cogit ad mortem.
Quid sibi istud principium velit quaeris ? Senecionem Cornelium, equitem Romanum splendidum et officiosum, noveras: ex tenui principio se ipse promoverat et iam illi declivis erat cursus ad cetera.
Facilius enim crescit dignitas quam incipit. Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae [*](morae Pincianus; amorem BA.) habet, dum ex illa erepat haeret. Iam [*](haeret; iam Buecheler; hae (or hac) etiam BA.) Senecio divitiis imminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere potuisset.