Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Fabiani Papiri libros, qui inscribuntur Civilium, legisse te cupidissime scribis, et non respondisse cxpectationi tuae, deinde oblitus de philosopho agi conpositionem eius accusas.
Illud plane fatetur et praefert, non esse [*](esse Muretus; esset BA.) tractatam nec diu tortam. Sed ita, ut vis, esse credamus; mores ille, non verba conposuit et animis scripsit ista, non auribus.
Praeterea ipso dicente non vacasset tibi partes intueri, adeo te summa rapuisset; et fere quae inpetu placent, minus praestant ad manum relata.
Sed illud quoque multum est primo aspectu oculos occupasse, etiam si contemplatio diligens inventura est quod arguat.
Si me interrogas, maior ille est, qui iudicium abstulit quam qui meruit; et scio hunc tutiorem esse, scio audacius sibi de futuro promittere. Oratio sollicita philosophum non decet; ubi tandem erit fortis et constans, ubi periculum sui faciet, qui timet verbis ?
Fabianus non erat neglegens in oratione, sed securus. Itaque nihil invenies
Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet; quod dici solet, domus recta est.
Adice nunc, quod de compositione non constat. Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent, ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad expectatum respondeant.
Lege Ciceronem: compositio eius una est, pedem curvat lenta et sine infamia mollis. At contra Pollionis Asinii salebrosa et exiliens et ubi minime exspectes, relictura. Denique omnia apud Ciceronem desinunt, aput Pollionem cadunt exceptis paucissimis, quae ad certum modum et ad unum exemplar adstricta sunt. videatur; et consilii et animi satis; a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest, ut videri possit saeculo prior.
Humilia praeterea tibi videri dicis omnia et parum erecta; quo vitio carere eum iudico. Non sunt enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem [*](enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem later MSS. and Harl.; enim tenorem BA.) quietum compositumque formata, nec depressa sed plana. Deest illis oratorius vigor stimulique, quos quaeris, et subiti ictus sententiarum. Sed totum corpus videris quam sit comptum; honestum est. Non habet oratio eius, sed dabit, [*](dabit Lipsius; debet BA.) dignitatem.