Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est, quod apud Athenodorum inveni: " Tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam." Nunc enim quanta dementia est hominum ! Turpissima vota dis insusurrant; si quis admoverit aurem, conticescent. Et quod scire hominem nolunt, deo narrant. Vide ergo, ne hoc praecipi salubriter possit: sic vive eum hominibus, tamquam deus videat; sic loquere cum deo, tamquam homines audiant. VALE.
Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo primus ostendit. Dedit nobis gustum, ad quem respondebit. Non enim ex praeparato locutus est, sed subito deprehensus. Ubi se colligebat, verecundiam, bonum in adulescente signum, vix potuit excutere; adeo illi ex alto suffusus est rubor. Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque sequetur. Nulla enim sapientia naturalia corporis [*](aut animi after corporis deleted by Madvig.) vitia ponuntur. Quicquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur.