De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ergo non miserebitur sapiens, sed succurret, sed proderit, in com-

p.442
mune auxilium natus ac bonum publicum, ex quo dabit cuique partem. Etiam ad calamitosos pro portione improbandosque et emendandos bonitatem suam permittet ; adflictis vero et forte laborantibus multo libentius subveniet. Quotiens poterit, fortunae intercedet ; ubi enim opibus potius utetur aut viribus, quam ad restituenda, quae casus impulit ? Vultum quidem non deiciet nec animum ob erus alicuius aridum aut pannosam maciem et innixam baculo senectutem; ceterum omnibus dignis proderit et deorum more calamitosos propitius respiciet.