De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ac nescio quomodo ingenia in[*]( in added by Madvig: ingenia inmania et invisa materia secundiori expresserunt OT corrected by Lipsius. ) immani et invisa materia secundiore ore expresserunt sensus vehementes et concitatos ; nullam adhuc vocem audii ex bono lenique animosam. Quid ergo est ? Ut raro, invitus et cum magna cunctatione, ita aliquando scribas necesse est istud, quod tibi in odium litteras adduxit, sed, sicut facis, cum magna cunctatione, cum multis dilationibus.
Et ne forte decipiat nos speciosum clementiae nomen aliquando et in contrarium abducat, videamus, quid sit clementia qualisque sit et quos fines habeat. Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi vel lenitas superioris adversus inferiorem in constituendis poenis. Plura proponere tutius est, ne una finitio parum rem comprehendat et, ut ita dicam, formula excidat ; itaque dici potest et inclinatio animi ad lenitatem in poena exigenda.