De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Cum ad hanc vocem exclamasset procul hanc ab se abesse dementiam : " Non praestas," inquit, " fidem, Cinna ; convenerat, ne interloquereris. Occidere, inquam, me paras " ; adiecit locum, socios, diem, ordinem insidiarum, cui commissum esset ferrum.
Et cum defixum videret nec ex conventione iam, sed ex conscientia tacentem : " Quo," inquit, " hoc animo facis ? Ut ipse sis princeps ? Male mehercules cum populo Romano agitur, si tibi ad im-
Ne totam eius orationem repetendo magnam partem voluminis occupem (diutius enim quam duabus horis locutum esse constat, eum hanc poenam, qua sola erat contentus futurus, extenderet) : " Vitam," inquit, " tibi, Cinna, iterum do, prius hosti, nunc insidiatori ac parricidae. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat ; contendamus, utrum ego meliore fide tibi vitam dederim an tu debeas." [*](12) Post hoc detulit ultro consulatum questus, quod non auderet petere. Amicissimum fidelissimumque habuit, heres solus illi fuit. Nullis amplius insidiis ab ullo petitus est.