De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Rursus silentio interposito maiore multo voce sibi quam Cinnae irascebatur : " Quid vivis, si perire te tam multorum interest ? Quis finis erit suppliciorum ? Quis sanguinis ? Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant ; non est tanti vita, si, ut ego non peream, tam multa perdenda sunt.

" Interpellavit tandem illum Livia uxor et : " Admittis," inquit, " muliebre consilium ? Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata remedia non procedunt, temptant contraria. Severitate nihil adhuc proiecisti; Salvidienum Lepidus secutus est. Lepidum Murena, Murenam Caepio, Caepionem Egnatius, ut alios taceam, quos tantum

p.384
ausos pudet. Nunc tempta, quomodo tibi cedat clementia; ignosce L. Cinnae. Deprensus est; iam nocere tibi non potest, prodesse famae tuae potest.