De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Gemens subinde voces varias emittebat et inter se contrarias : " Quid ergo ? Ego percussorem meum securum ambulare patiar me sollicito ? Ergo non dabit poenas, qui tot civilibus bellis frustra petitum caput, tot navalibus, tot pedestribus proeliis incolume, postquam terra marique pax parata est, non occidere constituat, sed immolare ? " (nam sacrificantem placuerat adoriri).
Rursus silentio interposito maiore multo voce sibi quam Cinnae irascebatur : " Quid vivis, si perire te tam multorum interest ? Quis finis erit suppliciorum ? Quis sanguinis ? Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant ; non est tanti vita, si, ut ego non peream, tam multa perdenda sunt.