De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Constituit se ab eo vindicare et consilium amicorum advocari iussit. Nox illi inquieta erat, cum cogitaret adulescentem nobilem, hoc detracto integrum. Cn. Pompei nepotem, damnandum ; iam unum hominem occidere non poterat, cui M. Antonius proscriptionis edictum inter cenam dictarat.
Gemens subinde voces varias emittebat et inter se contrarias : " Quid ergo ? Ego percussorem meum securum ambulare patiar me sollicito ? Ergo non dabit poenas, qui tot civilibus bellis frustra petitum caput, tot navalibus, tot pedestribus proeliis incolume, postquam terra marique pax parata est, non occidere constituat, sed immolare ? " (nam sacrificantem placuerat adoriri).
Rursus silentio interposito maiore multo voce sibi quam Cinnae irascebatur : " Quid vivis, si perire te tam multorum interest ? Quis finis erit suppliciorum ? Quis sanguinis ? Ego sum nobilibus adulescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant ; non est tanti vita, si, ut ego non peream, tam multa perdenda sunt.