De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Crudele regnum turbidum tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad repentinum sonitum expavescentes ne eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso. Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus ; possunt enim laedi, dolorque eorum ab iniuria venit ; timent praeterea contemptum, et non rettulisse laedentibus gratiam infirmitas videtur, non clementia ; at cui ultio in facili est, is omissa ea certam laudem man- suetudinis consequitur.

Humili loco positis exercere manum, litigare, in rixam procurrere ac morem irae suae gerere liberius est ; leves inter paria ictus sunt ; regi vociferatio quoque verborumque intemperantia non ex maiestate est.