De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Cogitato, in hac civitate, in qua turba per
p.374
latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae [*]( caveae Hosius : viae Mss. ) postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent. Quotus quisque ex quaesitoribus est, qui non ex ipsa ea lege teneatur, qua quaerit ? quotus quisque accusator vacat culpa ? Et nescio, an nemo ad dandam veniam difficilior sit, quam qui illam petere saepius meruit.