De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non decet regem saeva nec inexorabilis ira, non multum enim supra eum eminet, cui se irascendo exaequat ; at si dat vitam, si dat dignitatem periclitantibus et meritis amittere, facit, quod nulli nisi rerum potenti licet ; vita enim etiam superiori eripitur, numquam nisi inferiori datur.
Servare proprium est excellentis fortunae, quae numquam magis suspici debet, quam cum illi contigit idem posse quod dis, quorum beneficio in lucem edimur tam boni quam mali. Deorum itaque sibi animum adserens princeps alios ex civibus suis, quia utiles bonique sunt, libens videat, alios in numerum relinquat ; quosdam esse gaudeat, quosdam patiatur.
Cogitato, in hac civitate, in qua turba per
Quotus quisque ex quaesitoribus est, qui non ex ipsa ea lege teneatur, qua quaerit ? quotus quisque accusator vacat culpa ? Et nescio, an nemo ad dandam veniam difficilior sit, quam qui illam petere saepius meruit.
Peccavimus omnes, alii gravia, alii leviora, alii ex destinata, alii forte impulsi aut aliena nequitia ablati ; alii in bonis consiliis parum fortiter stetimus et innocentiam inviti ac retinentes perdidimus ; nec deliquimus tantum, sed usque ad extremum aevi delinquemus.
Etiam si quis tam bene iam purgavit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccando pervenit.
Quoniam deorum feci mentionem, optime hoc exemplum principi constituam, ad quod formetur, ut se talem esse civibus, quales sibi deos velit. Expedit ergo habere inexorabilia peccatis atque erroribus numina, expedit usque ad ultimam infesta
Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant ! Atqui non alia facies est quieti moratique imperii quam sereni caeli et nitentis.