De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Magnam fortunam magnus animus decet, qui, nisi se ad illam extulit et altior stetit, illam quoque infra ad [*]( ad added by Lipsius. ) terram deducit ; magni autem animi proprium est placidum esse tranquillumque et iniurias atque offensiones superne despicere. Muliebre est furere in ira, ferarum vero nec generosarum quidem prae- mordere et urguere proiectos. Elephanti leonesque transeunt, quae impulerunt; ignobilis bestiae per- tinacia est.
Non decet regem saeva nec inexorabilis ira, non multum enim supra eum eminet, cui se irascendo exaequat ; at si dat vitam, si dat dignitatem periclitantibus et meritis amittere, facit, quod nulli nisi rerum potenti licet ; vita enim etiam superiori eripitur, numquam nisi inferiori datur.