De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Matura talem virum a tergo sequitur aversio, odia, venena, gladii; tam multis periculis petitur, quam multorum ipse periculum est, privatisque non numquam consiliis, alias vero consternatione publica circumvenitur. Levis enim et privata pernicies non totas urbes movet ; quod late furere coepit et omnes appetit, undique configitur.
Serpentes parvulae fallunt nec publice conquiruntur ; ubi aliqua solitam mensuram transit et in monstrum excrevit, ubi fontes sputu inficit et, si adflavit, deurit obteritque, quacumque incessit, ballistis petitur. Possunt verba dare et evadere pusilla mala, ingentibus obviam itur.
Sic unus aeger ne domum quidem perturbat ; at ubi crebris mortibus pestilentiam esse apparuit, conclamatio civitatis ac fuga est, et dis ipsis manus intentantur. Sub uno aliquo tecto flamma apparuit : familia vicinique aquam ingerunt ; at incendium vastum et multas iam domos depastum parte urbis obruitur.
Crudelitatem privatorum quoque serviles manus sub certo crucis periculo ultae sunt ; tyrannorum gentes populique et, quorum erat malum,
Sed puta esse tutam crudelitatem, quale eius regnum est ? Non aliud quam captarum urbium forma et terribiles facies publici metus. Omnia maesta, trepida, confusa ; voluptates ipsae timentur; non convivia securi ineunt, in quibus lingua sollicite etiam ebriis custodienda est, non spectacula, ex quibus materia criminis ac periculi quaeritur. Apparentur licet magna impensa et regiis opibus et artificum exquisitis nominibus, quem tamen ludi in carcere iuvent ?