De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Hoc est, quare vel maxime abominanda sit saevitia, quod excedit fines primum solitos, deinde humanos, nova supplicia conquirit, ingenium advocat ut[*]( ut added by Gertz. ) instrumenta excogitet per quae varietur atque
p.424
extendatur dolor, delectatur malis hominum ; tunc illi dirus animi morbus ad insaniam pervenit ultimam, eum crudelitas versa est in voluptatem et iam occidere hominem iuvat. Matura talem virum a tergo sequitur aversio, odia, venena, gladii; tam multis periculis petitur, quam multorum ipse periculum est, privatisque non numquam consiliis, alias vero consternatione publica circumvenitur. Levis enim et privata pernicies non totas urbes movet ; quod late furere coepit et omnes appetit, undique configitur.