De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
O dignum, quem in consilium patres advocarent ! O dignum, quem coheredem innocentibus liberis scriberent! Haec clementia principem decet; quocumque venerit, mansuetiora omnia faciat.
In magna imperia ex minoribus petamus exemplum. Non unum est imperandi genus ; imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus.
Nonne pessimus pater videbitur, qui adsiduis plagis liberos etiam ex levissimis causis compescet ? Uter autem praeceptor liberali- bus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si memoria illis non constiterit aut si parum agilis in legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et verecundia emendare ac docere malit ? Tribunum centurionemque da saevum : desertores faciet, quibus tamen ignoscitur.
Numquidnam aequum est gravius homini et durius imperari, quam imperatur animalibus mutis ? Atqui equum non crebris verberibus exterret domandi peritus magister; fiet enim formidolosus et contumax, nisi eum blandiente tactu permulseris.