De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Hoc ipso exemplo dabo, quem compares bono patri, bonum principem. Cogniturus de filio Tarius advocavit in consilium Caesarem Augustum ; venit in privatos penates, adsedit, pars alieni consilii fuit, non dixit : " Immo in meam domum veniat " ; quod si factum esset, Caesaris futura erat cognitio, non patris.
Audita causa excussisque omnibus, et his, quae adulescens pro se dixerat, et his, quibus argue-
Dicet aliquis : " Pusillo animo timuit, ne videretur locum spei suae aperire velle filii damnatione." Ego contra sentio ; quilibet nostrum debuisset adversus opiniones malignas satis fiduciae habere in bona conscientia, principes multa debent etiam famae dare. Iuravit se non aditurum hereditatem.
Tarius quidem eodem die et alterum heredem perdidit, sed Caesar libertatem sententiae suae redemit ; et postquam approbavit gratuitam esse severitatem suam, quod principi semper curandum est, dixit relegandum, quo patri videretur.
Non culleum, non serpentes, non carcerem decrevit memor, non de quo censeret, sed cui in consilio esset; mollissimo genere poenae contentum esse debere patrem dixit in filio adulescentulo impulse in id scelus, in quo se, quod proximum erat ab innocentia, timide gessisset ; debere illum ab urbe et a parentis oculis submoveri.
O dignum, quem in consilium patres advocarent ! O dignum, quem coheredem innocentibus liberis scriberent! Haec clementia principem decet; quocumque venerit, mansuetiora omnia faciat.
In magna imperia ex minoribus petamus exemplum. Non unum est imperandi genus ; imperat princeps civibus suis, pater liberis, praeceptor discentibus, tribunus vel centurio militibus.