De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Contrariis in contraria agitur ; nam cum invisus sit, quia timetur,

p.394
timeri vult, quia invisus est, et illo exsecrabili versu, qui multos praecipites dedit, utitur :
Oderint, dum metuant,
ignarus, quanta rabies oriatur, ubi supra modum odia creverunt. Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus vero et acer et extrema admovens in audaciam iacentes excitat et omnia experiri suadet.