De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Hoc non est mentitus ; pauci Sullae videbantur. Sed mox de Sulla, cum quaeremus, quomodo hostibus irascendum sit, utique si in hostile nomen cives et ex eodem corpore abrupti transierint ; interim, hoc quod dicebam, clementia efficit, ut magnum inter regem tyrannumque discrimen sit, uterque licet non minus armis valletur ; sed alter arma habet, quibus in munimentum pacis utitur, alter, ut magno timore magna odia compescat, nec illas ipsas manus, quibus se commisit, securus adspicit.
Contrariis in contraria agitur ; nam cum invisus sit, quia timetur,
Oderint, dum metuant,ignarus, quanta rabies oriatur, ubi supra modum odia creverunt. Temperatus enim timor cohibet animos, adsiduus vero et acer et extrema admovens in audaciam iacentes excitat et omnia experiri suadet.
Sic feras linea et pinnae clusas contineant ; easdem a tergo eques telis incessat, temptabunt fugam per ipsa, quae fugerant, proculcabuntque formidinem. Acer- rima virtus est, quam ultima necessitas extundit. Relinquat oportet securi aliquid metus multoque plus spei quam periculorum ostentet ; alioqui, ubi quiescenti paria metuuntur, incurrere in pericula iuvat et [*]( Hosius, after Haase, inserts ut after et. ) aliena anima abuti.