De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Numquid dubium est, quin servus cum peculio domini sit ? Dat tamen domino suo munus. Non enim ideo nihil habet servus, quia non est habiturus, si dominus illum habere noluerit ; nec ideo non est munus, cum volens dedit, quia potuit eripi, etiam si noluisset.
Quemadmodum probemus omnia ? Nunc enim omnia sapientis esse inter duos convenit ; illud, quod quaeritur, colligendum est, quomodo liberalitatis materia adversus eum supersit, cuius universa esse concessimus.
Omnia patris sunt, quae in liberorum manu sunt ; quis tamen nescit donare aliquid et filium patri ? Omnia deorum sunt ; tamen et dis donum posuimus et stipem iecimus. Non ideo, quod
habeo, meum non est, si meum tuum est ; potest enim idem meum esse et tuum.