De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiae et, si reverti ad sanitatem velit, etiam amicitia ! Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in[*]( in added by Lipsius. ) iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit. Ad illa itaque cogitationes tuas flecte :

“Non est relata mihi gratia; quid faciam ? Quod di, omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis perseverant.

Alius illis obicit neclegentiam nostri, alius iniquitatem ; alius illos extra mundum suum proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit ; alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem aeternae noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum appellat.