De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quantum possumus, causam eius apud nos agamus : " Fortasse non potuit, fortasse ignoravit, fortasse facturus est." Quaedam nomina bona lentus et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit. Idem nobis faciundum est ; nutriamus fidem languidam.
" Perdidi beneficium." Stulte non nosti detrimenti tui tempora ! Perdidisti, sed cum dares ; nunc palam factum est. Etiam in his, quae videntur in perdito, moderatio plurimum profuit , ut corporum ita animorum molliter vitia tractanda sunt. Saepe, quod explicari pertinacia potuit, violentia[*]( potuit violentia added, potuit commonly, violentia by Haupt. ) trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis ? Quid querellis? Quid insectatione ? Quare illum liberas ? Quare dimittis ? Si ingratus est, iam nihil debet.
Quae ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat, nec desit
vox[*]( desit vox Rossbach : desit O : dicere Madvig, Hosius. ): " Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit ; subest aliquid " ? Nemo non superioris dignitatem querendo, etiam si non inquinavit, adspersit ; nec quisquam fingere contentus est levia, cum magnitudine mendacii fidem quaerat.Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiae et, si reverti ad sanitatem velit, etiam amicitia ! Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in[*]( in added by Lipsius. ) iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit. Ad illa itaque cogitationes tuas flecte :
“Non est relata mihi gratia; quid faciam ? Quod di, omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis perseverant.
Alius illis obicit neclegentiam nostri, alius iniquitatem ; alius illos extra mundum suum proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit ; alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem aeternae noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum appellat.
Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum infantium arrident, non cessant di beneficia congerere
de beneficiorum auctore dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt; unam potentiam, prodesse, sortiti spargunt opportunis imbribus terras, maria flatu movent, siderum cursu notant tempora, hiemes aestatesque interventu lenioris spiritus molliunt, errorem labentium animarum placidi ac propitii ferunt. Imitemur illos ;demus, etiam si multa in irritum data sunt ; demus nihilo minus aliis, demus ipsis, apud quos facta iactura est. Neminem ad excitandas domos ruina deterruit, et, eum penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc area ponimus et urbes haustas saepius eidem solo credimus ; adeo ad bonas spes pertinax animus est. Terra marique humana opera cessarent, nisi male temptata retemptare[*]( retemptare Madvig : temptare MSS. ) libuisset.
Ingratus est: non mihi fecit iniuriam, sed sibi; ego beneficio meo, cum darem, usus sum. Nec ideo pignus dabo, sed diligentius ; quod in hoc perdidi, ab aliis recipiam. Sed huic ipsi beneficium dabo iterum et tamquam bonus agricola cura cultuque sterilitatem soli vincam ; perit mihi beneficium, iste hominibus. Non est magni animi beneficium dare et perdere ; hoc est magni animi perdere et dare.”