De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Hic ex privato, hic ex publico, hic ex profano, hic ex sacro rapit ; hic effringit, hic transilit ; hic non contentus angusto itinere ipsa, quibus arcetur, evertit et in lucrum ruina venit; hic sine caede populatur, hic spolia cruenta manu gestat ; nemo non fert aliquid ex altero. In hae aviditate generis humani o ne tu nimis fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter rapientes referentem !
Si indignans ingratos esse, indignare luxuriosos, indignare avaros, indignare impudicos, indignare aegros deformes, senes pallidos! Est istuc grave vitium, est intolerabile et quod dissociet homines, quod concordiam, qua imbecillitas nostra fulcitur, scindat ac dissipet, sed usque eo vulgare est, ut illud ne qui queritur quidem effugerit.
Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti,
gratiam rettuleris, an nullum umquam apud te perierit officium, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis, quae puero data sunt, ante adulescentiam elapsa, quae in iuvenem conlata sunt, non perdurasse in senectutem. Quaedam perdidimus, quaedam proiecimus, quaedam e conspectu nostro paulatim exierunt, a quibusdam oculos avertimus.Ut excusem tibi imbecillitatem, imprimis vas fragile est memoria et rerum turbae non sufficit ; necesse est, quantum recipit, emittat et antiquissima recentissimis obruat. Sic factum est, ut minima apud te nutricis esset auctoritas, quia beneficium eius longius aetas sequens posuit ; sic factum est, ut praeceptoris tibi non esset ulla veneratio ; sic evenit, ut circa consularia occupato comitia aut sacerdotiorum candidato quaesturae suffragator excideret. Fortasse vitium, de quo querens, si te diligenter excusseris, in sinu invenies. Inique publico crimini irasceris, stulte tuo ; ut absolvaris, ignosce.
Meliorem illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando. Non est, quod frontem eius indures ; sine, si quid est pudoris residui, servet. Saepe dubiam verecundiam vox conviciantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam videtur, timet ; deprenso pudor demitur.
" Perdidi beneficium." Numquid, quae consecravimus
, perdidisse nos dicimus ? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene conlatum. Non est ille, qualem speravimus ; simus nos, quales fuimus, ei dissimiles. Damnum non tunc factum : apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur, quoniam quidem querella amissi beneficti non[*]( non commonly added. ) bene dati signum est.Quantum possumus, causam eius apud nos agamus : " Fortasse non potuit, fortasse ignoravit, fortasse facturus est." Quaedam nomina bona lentus et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit. Idem nobis faciundum est ; nutriamus fidem languidam.
" Perdidi beneficium." Stulte non nosti detrimenti tui tempora ! Perdidisti, sed cum dares ; nunc palam factum est. Etiam in his, quae videntur in perdito, moderatio plurimum profuit , ut corporum ita animorum molliter vitia tractanda sunt. Saepe, quod explicari pertinacia potuit, violentia[*]( potuit violentia added, potuit commonly, violentia by Haupt. ) trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis ? Quid querellis? Quid insectatione ? Quare illum liberas ? Quare dimittis ? Si ingratus est, iam nihil debet.
Quae ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat, nec desit
vox[*]( desit vox Rossbach : desit O : dicere Madvig, Hosius. ): " Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit ; subest aliquid " ? Nemo non superioris dignitatem querendo, etiam si non inquinavit, adspersit ; nec quisquam fingere contentus est levia, cum magnitudine mendacii fidem quaerat.Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiae et, si reverti ad sanitatem velit, etiam amicitia ! Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in[*]( in added by Lipsius. ) iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit. Ad illa itaque cogitationes tuas flecte :
“Non est relata mihi gratia; quid faciam ? Quod di, omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis perseverant.
Alius illis obicit neclegentiam nostri, alius iniquitatem ; alius illos extra mundum suum proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit ; alius solem, cui debemus, quod inter laborem quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi confusionem aeternae noctis effugimus, qui annum cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, percoquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium globum et quidvis potius quam deum appellat.