De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quis est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto apud eum beneficia deponas ? Alius libidine insanit, alius abdomini servit ; alius lucri totus est, cuius summam, non vias, spectat ; alius invidia laborat, alius caeca ambitione et in gladios irruente. Adice torporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque perpetuos; adice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est, insolentem. Quid contumaciam dicam[*]( dicam added by Gertz. ) in perversa nitentium, quid levitatem semper aliquo transilientem ?
Hoc accedat temeritas praeceps et numquam fidele consilium daturus timor et mille errores, quibus volvimur : audacia timidissimorum, discordia familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis fidere, fastidire possessa, quae consequi
posse spes non fuit. Inter adfectus inquietissimos rem quietissimam, fidem, quaeris ?