De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Numquam tantum
sperat hyperbole, quantum audet, sed incredibilia adfirmat, ut ad credibilia perveniat. Cum dicimus : " Qui beneficium dedit, obliviscatur," hoc dicimus : " Similis sit oblito ; memoria eius non appareat nec incurrat." Cum dicimus beneficium repeti non oportere, non ex toto repetitionem tollimus ;saepe enim opus est malis exactore, etiam bonis admonitione. Quid ergo ? Occasionem ignoranti non ostendam ? Necessitates illi meas non detegam ? Quare nescisse se aut mentiatur aut doleat ? Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quae non poscat nec in ius vocet.
Socrates amicis audientibus : " Emissem," inquit, " pallium, si nummos haberem." Neminem poposcit, omnes admonuit. A quo acciperet, ambitus fuit; quidni esset ? Quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat ! At multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet. Num illos castigare mollius potuit ?