De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Et creditori statim in macellum laturo, quod acceperit, reddam ; etiam si mihi adulteram, cui monerem, delegaverit, solvam ; et, si nummos, quos accipiet, in sinum suum discinctus infundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non servandum, cum reddidero,
ac tuendum; beneficii accepti,[*]( accepi commonly added. ) non redditi, custodiam debeo. Dum apud me est, salvum sit ; ceterum, licet accipientis manibus effluat, dandum est reposcenti. Reddam bono, cum expediet, malo, cum petet." Tale," inquit, " illi beneficium, quale accepisti, non potes reddere ; accepisti enim a sapiente, stulto reddis." Non ; reddo illi, quale nunc potest recipere, nec per me fit, quod deterius id, quod accepi, reddam, sed per illum, cui, si ad sapientiam redierit, reddam, quale accepi ; dum in malis est, reddam, quale ab illo potest accipi.
" Quid ? si," inquit, " non tantum malus factus est, sed ferus, sed immanis, qualis Apollodorus aut Phalaris,et huic beneficium,quod acceperas,reddes ?" Mutationem sapientis tantam natura non patitur. Non in pessima ab optimis lapsus ; necesse est etiam in malo vestigia boni teneat ; numquam tantum virtus extinguitur, ut non certiores animo notas imprimat, quam ut illas eradat ulla mutatio.
Ferae inter nos educatae si in silvas eruperunt, aliquid mansuetudinis pristinae retinent tantumque a placidissimis absunt, quantum a veris feris et numquam humanam manum passis. Nemo in summam nequitiam incidit, qui umquam haesit sapientiae ; altius
infectus est, quam ut ex toto elui et transire in colorem malum possit.Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum, an et in perniciem publicam excurrat ? Proposuisti enim mihi Phalarim et alterum[*]( alterum added by Hosius. ) tyrannum, quorum si naturam habet intra se malus, quidni ego isti beneficium suum reddam, ne quid mihi cum illo iuris sit amplius ?