De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

De hoc non est dubium, quin illi, qualiscumque est, debeam reddere, sive homicida sive fur sive adulter evasit. Habent scelera leges suas ; melius istos iudex quam ingratus emendat. Nemo te malum, quia est, faciat. Malo beneficium proiciam, bono reddam, huic, quia debeo, illi, ne debeam.

De altero beneficii genere dubitatur, quod si accipere non potui nisi sapiens, ne reddere quidem nisi sapienti possum. " Puta enim me reddere : ille

non potest recipere, non est iam huius rei capax, scientiam utendi perdidit. Quid, si me remittere maneo pilam iubeas ? Stultum est dare alicui, quod accipere non possit." [*](2) Ut respondere ab ultimo incipiam : non dabo ulli, quod accipere non poterit ; reddam, etiam si recipere non poterit. Obligare enim non possum nisi accipientem ; liberari tantum, si reddidi, possum. Ille uti illo non poterit ? Viderit ; penes illum erit culpa, non penes me.