De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Debitoris exemplum dissimile est, cui parum est pecuniam quaesisse, nisi solvit ; illic enim stat acerbus super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere patiatur ; hic benignissimus, qui, te cum viderit concursantem et sollicitum atque anxium, dicat : " Mitte hanc de pectore curam ; desine tibi molestus instare. Omnia a te habeo; iniuriam mihi facis, si me quicquam desiderare amplius iudicas ; plenissime ad me pervenit animus tuus." [*](6) " Dic," inquit, " mihi : si reddidisset beneficium, diceres illum gratiam rettulisse ; eodem ergo loco est, qui reddidit et qui non reddidit ? "

Contra nunc illud pone : si oblitus esset accepti beneficii, si ne temptasset quidem gratus esse, negares illum gratiam rettulisse ; at hic se diebus noctibusque lassavit et omnibus aliis renuntiavit officiis huic uni imminens et operatus, ne qua se fugeret occasio ; eodem ergo loco erunt ille, qui curam referendae gratiae abiecit, et hic, qui numquam ab illa recessit ? Iniquus es, si rem a me exigis, cum videas animum non defuisse.