De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Habeo in equestribus locum, non ut vendam, non ut locem, non ut habitem, in hoc tantum, ut spectem ; propterea non mentior, si dico habere me in equestribus locum. Sed cum in theatrum veni, si plena sunt equestria, et iure habeo locum illic, quia sedere mihi licet, et non habeo, quia ab his, cum quibus mihi ius loci commune est, occupatus est.
Idem inter amicos puta fieri. Quidquid habet amicus, commune est nobis, sed illius proprium est, qui tenet ; uti iis illo nolente non possum. " Derides me," inquis ; " si, quod amici est, meum est, liceat mihi vendere." Non licet ; nam nec equestria, et
tamen communia tibi cum ceteris equitibus sunt.Non est argumentum ideo aliquid tuum non esse, quia vendere non potes, quia consumere, quia mutare in deterius aut melius ; tuum enim est etiam, quod sub lege certa tuum est.